SOTION ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit κέρας ᾿αμαλθείας [2] Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas “Cornum Copiae.”
[3] In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: “Lais,” inquit, “Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum.” [4] Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium:
quod frustra iret Corinthum ad Laidem qui non quiret dare quod posceretur. [5] “Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et ut sibi copiam sui faceret petit. At Lais μυρίας δραχμὰς poposcit—” hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. “ [6] Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens 'ego,' inquit, 'paenitere tanti non emo.' " Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: οὐκ ὠνοῦμαι, inquit, μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.
Nessun commento:
Posta un commento