Orazio, Epistole, II, vv. 103-117
(sulla mania di scrivere)
Romae
dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane domo uigilare, clienti
promere iura,
cautos nominibus rectis expendere
nummos, 105
maiores
audire, minori dicere per quae
crescere res posset, minui damnosa
libido.
Mutauit mentem populus leuis et calet uno
scribendi
studio; pueri patresque seueri
fronde comas uincti cenant et
carmina dictant. 110
Ipse
ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,
inuenior Parthis
mendacior et prius orto
sole uigil calamum et chartas et scrinia
posco.
Nauim agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro
non
audet nisi qui didicit dare; quod medicorum
est 115
promittunt
medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poemata passim.
Nessun commento:
Posta un commento