domenica 28 ottobre 2012

QUINTI CURTI RUFI HISTORIAE ALEXANDRI MAGNI LIBER SEPTIMUS

XI. Et cetera quidem pacaverat rex. Vna erat petra, quam Arimazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent. Petra in altitudinem XXX eminet stadia; circuitu C et L conplectitur; undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur. In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est; paulatim deinde ulteriora panduntur: ultima etiam altos recessus habent; fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt. Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire; cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi. Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen,—Artabazi hic filius erat,—misit ad Barbaros, qui suaderet ut dederent rupem. Arimazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat. Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut, adhibitis cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam Barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum ut crederet Macedones etiam volare. "CCC", inquit, "pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant." Illi praestantes et levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt; quos intuens rex: "Vobiscum", inquit, "o iuvenes, et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus: et mei documenta vobis dedi, et vestra habeo. Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem Barbari obsident; cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant.
Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti. Experiendo quae ceteri desperaverint, Asiam habemus in potestate. Evadite in cacumen; quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis; ego copiis admotis hostem in nos a vobis convertam. Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta X; uno minus accipiet qui proximus ei venerit; eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem." His animis regem audierunt ut iam cepisse verticem viderentur; dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant. Rex circumvectus petram, qua minime asper ac praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt. Ac primo pedibus ingressi sunt; deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, alii adiectis funium laqueis evasere; quidam, cum cuneos inter saxa defigerent ut gradus, subinde quis insisterent. Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera nisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur; mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum. Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti; quidam mulcati parte membrorum; pariterque eos et nox et somnus oppressit. Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt. Tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt. Ex quo intellectum illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quos convenerat signum; totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt. Rex, non cupidine magis potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitus toto die cacumina montis intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit. Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat varietas caeli, nunc internitente lucis fulgore nunc condito. Verum, ut liquidior lux adparuit caelo, dubitatio exempta est; vocatumque Cophen, per quem Barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos qui moneret nunc saltem salubrius consilium inirent; sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a tergo iussit qui ceperant verticem.
Cophes admissus suadere coepit Arimazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbiusque quam antea locutus abire Cophen iubet. At is prensum manu Barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato invenes in cacumine ostendit; eius superbiae haud inmerito inludens, pinnas habere ait milites Alexandri. Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli vana et inania, Barbaros ad deditionem traxit; quippe occupati metu paucitatem eorum qui a tergo erant aestimare non poterant. Itaque Cophen,—nam trepidantes reliquerat,—strenue revocant, et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur. Ille quanquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate deturbarent eos Barbari, tamen et fortunae suae confisus et Arimazi superbiae infensus nullam se condicionem deditionis accipere respondit. Arimazes, desperatis magis quam perditis rebus, cum propinquis nobilissimisque gentis suae descendit in castra; quos omnis verberibus adfectos sub ipsi radicibus petrae crucibus iussit adfigi. Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est. Artabazus in petrae regionisque, quae adposita esset ei, tutela relictus.

Nessun commento:

Posta un commento