Sull'opinione
degli imperiti
Cum
autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate
videtur esse perfectum propterea, quod vulgus, quid absit a perfecto,
non fere intellegit; quatenus autem intellegit, nihil putat
praetermissum, quod idem in poematis, in picturis usu venit in
aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quae
laudanda non sint, ob eam, credo, causam, quod insit in his aliquid
probi, quod capiat ignaros, qui idem, quid in unaquaque re vitii sit,
nequeant iudicare. Itaque cum sunt docti a peritis, desistunt facile
sententia. Haec igitur officia, de quibus his libris disserimus,
quasi secunda quaedam honesta esse dicunt, non sapientium modo
propria, sed cum omni hominum genere communia.
Nessun commento:
Posta un commento