Dicendum est quid his postea
ueri sollicitior inquisitor philosophiae cultus adiecerit. nam et qui primum
Pythagoram et qui postea Platonem secuti sunt, duas esse mortes, unam animae,
animalis alteram prodiderunt, mori animal cum anima discedit e corpore, ipsam
uero animam mori adserentes cum a simplici et indiuiduo fonte naturae in membra
corporea dissipatur. et quia una ex his manifesta et omnibus nota est, altera
non nisi a sapientibus deprehensa, ceteris eam uitam esse credentibus: ideo hoc
ignoratur a plurimis cur eundem mortis deum modo Ditem modo inmitem uocemus cum
per alteram id est animalis mortem absolui animam et ad ueras naturae diuitias
atque ad propriam libertatem remitti faustum nomen indicio sit, per alteram
uero quae uulgo uita existimatur animam de inmortalitatis suae luce ad quasdam
tenebras mortis inpelli uocabuli testemur horrore.
Nessun commento:
Posta un commento