Sui politici
Omnino qui rei publicae
praefuturi sunt duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem
civium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam referant obliti
commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne,
dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic
procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non
ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium
consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem
inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo evenit, ut alii
populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci
universorum.
Hinc apud
Athenienses magnae discordiae, in nostra re publica non solum
seditiones, sed etiam pestifera bella civilia; quae gravis et fortis
civis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit
tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam
consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Nec
vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit
omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea
conservet, quamvis graviter offendat mortemque oppetat potius, quam
deserat illa, quae dixi.
Miserrima
omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem
est Platonem "similiter facere eos, qui inter se contenderent,
uter potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis
eorum potissimum gubernaret". Idemque praecipit, "ut eos
adversarios existimemus, qui arma contra ferant, non eos, qui suo
iudicio tueri rem publicam velint", qualis fuit inter P.
Africanum et Q. Metellum sine acerbitate dissensio.
Nessun commento:
Posta un commento